QUIETISTAE

QUIETISTAE
QUIETISTAE
dicti in Italia, qui. quctore Mich. Molinô, Presbyterô Aragone, in Quiete animi felicitatemd suam collocant: alias Molinistae quoque a sectae fundatore. Horum vero odium et supplicia magis, quam errores, noti. Quod enim Articulos 68. attinet, qui post damnationem eorum prodierunt Romae, A. C. 1687. ex Decreto General. Congregationis Sacrae Rom. et Universal. Inquisitionis habitae coram Innocentio XI. Papa maximam partem illi non admittunt. Indicium forte certius praebeat titulus libri a Cardinale Petrussio, ut creditum, in lucem emissi: Omnia de Deo trino et uno, nihil vero de creatura in actione hominis, qui Iansenium sapere videtur. Nec abludit alter Orationis eiusdem nomine vulgatae, de Quiete et fide pura interna etc. Coeterum secta aliquandiu oppressa, iterum nunc gliscere dicitur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”